Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): SUBLIMO

SUBLIMO,² (SUBLIMARE) In sublime ferre, extollere, sublimem facere. Quos magistri equitum ac peditum pompa Sublimat, in Cod. Theod. lib. 8. tit. 5. de Cursu leg. 44. Capitul. lib. 7. cap. 143: Sed quia, Deo auxiliante, per merita et intercessionem sanctorum servorumque Dei, quos Sublimare et honorare curavimus, etc. Chron. Pisanum apud Murator. tom. 6. col. 105: Urbem Pisanam in tantum honorem non esse Sublimandam, et ei satis sufficere, si patrum suorum honore contenti fuerint. Charta ann. 1038. ex Schedis Praes. de Mazaugues: Ego Hugo vocitatus in sancta sede Dignensi officio praesulatus gratia Dei Sublimatus. Instr. ann. 1523. apud Ludewig. tom. 5. Reliq. MSS. pag. 322: Ut omnimodo regia sua dignitas fidelem nostrum animum, personam suam regiam atque nomen Sublimandi, etc.