Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): SUBNERVO

SUBNERVO, (SUBNERVARE) Willelmo Britoni in Vocab. MS. est nervos poplitum succidere. Tunc equus Subnervatur, cum nervi poplitum praeciduntur. Veredos truncare, in Anonymo Valesiano de Constantino M. pag. 471. Gloss. Gr. Lat.: Subnervare, νευροϰοπεῖν. Ignotus Casinensis cap. 9: Post dies aliquot suos Subnervantes equos, navigare coeperunt. Occurrit in Josue cap. 11. 2. Regum cap. 8. et 1. Paralipom. cap. 18. apud Tertull. adv. Judaeos cap. 10. et Apuleium in Apologet. Vide Expeditare, et Sgarretare.