Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): SUBSIDIUM

SUBSIDIUM, Praestatio auxilii nomine, Gallis Subside. Privilegia villae de Viridi folio ann. 1369. tom. 5. Ordinat. Reg. Fr. pag. 277: Ut ipsi quitti sint, liberi et immunes ab omni praestacione fogacgii, Subsidii, gabelle et impositionis cujuscumque. Subsidium gratiosum, in Statutis S. Claudii ann. 1448. pag. 89. Constitut. Eccl. Valent. inter Conc. Hisp. tom. 4. pag. 199: Quoties continget auctoritate Apostolica imponi decimam sive Subsidium super fructibus ecclesiasticis,....... constituantur duo collectores ejusmodi Subsidii, etc. Soustenue, eadem notione, in Charta ann. 1471. apud Lobinell. tom. 2. Hist. Britan. col. 1326: Ils ne donnent conseil, confort, Soustenuë, ne aide de corps, ne de biens. Apud Anglos Subsidium dicitur Tributum quod ob graviora regni negotia auctoritate Parlamentaria Regi erogatur, ex integra aestimatione cujuslibet subditi, vel secundum annuum praediorum ejus valorem. Vide Subsidialis.

Subsidium Caritativum, Praestatio, quae Caritatis nomine fit episcopo a plebanis et clericis. Lit. ann. 1411. tom. 9. Ordinat. reg. Franc. pag. 619: Ab omni praestatione decimae, mediae decimae, Subsidiorum caritativorum et aliorum quorumcumque impositorum et imponendorum ratione beneficiorum ecclesiasticorum quae obtinent, quitti sunt ac liberi et immunes. Anonymus in Epist. de Miseria curatorum: Episcopum nulla penuria cogit, et semper ad alterum annum Subsidium capit. Vide Caritas 4.

Subsidium Quinquaginale. Vide supra Quinquaginale.

Subsidium Tolerabile, Illud dicitur quod ad belli sumtus ferendos conceditur, in Charta Rudolphi imper. ann. 1277. apud Oefelium tom. 1. Script. rer. Boicar. pag. 717. col. 2. Pertz. Leg. tom. 2. pag. 417. lin. 13.

Subsidium, Sequela, quae debetur clamore violentiae vel huesio levato. Chart. comit. Waldeck. ann. 1306. apud Haltaus. in Glossar. German. voce Landfolge, col. 1162: Donamus domum... absolutam et exemptam ab omni onere quarumlibet arrestationum, exactionum, vigiliarum, insecutionem ad pulsum campanae, vel ad invocationem armorum vel Subsidii, quae vulgo Folgunge dicuntur.