Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): SUBSTANTIA

SUBSTANTIA,² Gr. ὑπόστασις, Coagmentatio, apud vet. S. Irenaei Interpr. lib. 1. cap. 14. n. 2. Pro Persona, in Cod. Theod. l. 13. tit. 10. de Censu l. 7. Hinc pro Servis usurpatur in Chronico Farfensi apud Murator. tom. 2. part. 2. col. 428: In Carolongo Substantiae duae, Jordanus, Aldo. In Marruce Substantiae xl. Taxo, Traso, etc. Istae omnes servi S. Mariae et Substantiae cv. De Interumnia Autepertus Substantia una, Severus Substantia una, etc.