Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): SUBSTANTIA

SUBSTANTIA,⁵ Bona, Gallis Substance. Vetus Testamentum apud Scaevolam lib. 17. D. de Dolo malo et metu (44, 4.): Hostes qui mihi fere omnem Substantiam abstulerunt. Lex Longob. lib. 1. tit. 25. § 60. Liutpr. 152. (6, 99.): Dissipavit Substantiam suam. Gregorius M. lib. 9. Epist. 31: Sigillum in Substantia alicujus imponere. Damnatorum Substantia, in Cod. Theod. lib. 9. tit. 42. de bonis proscript. leg. 6. et alibi. Eddius in Vita sancti Wilfridi Episc. Eborac. cap. 23: Interrogans quid causae esset, ut sine aliquo delicti peccato suis Substantiis a Regibus pro Deo donatis praedonum more defraudarent. Occurrit rursum cap. 53. et in Actis Murens. apud Eccardum in Orig. familiae Habsburgo-Austr. col. 214. Bonis immobilibus opponi videtur in Charta ann. 1088. ex Chartul. Eccles. Apt. fol. 74: Reddant puero omnem fraternitatem suam tam in Substantiis, quam in terra. Omnem Substantiam suam ducerent in forestem, apud Robertum de Monte ad ann. 1173. Utitur etiam non semel Senator. Vide Lex. Jur.

Substantiola, apud Hieronym. Epist. 25. cap. 5. Testam. Bertichramni apud Mabill. tom. 3. Analect. pag. 115: De Substantiola mea heredem ipsam constituo. Adde Chartam Godefredi Ambian. Episc. apud eumd. Mabill. tom. 5. Annal. Bened. pag. 692. Capitul. lib. 2. cap. 44. etc.