Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): ARMATURA

ARMATURA, Armorum exercitatio, exercitium militare, quo milites a Campidoctoribus instituebantur in campo. Glossarium laudatum a Rigaltio: ἀρματούρα πρίμα, μελέτη πρώτη. Multiplex Armaturae scientia, apud Ammianum lib. 14. Militares armaturas exercere, apud Jul. Firmicum. Cujusmodi vero eae fuerint docet Henricus Valesius ad eumdem Ammianum pag. 51. et 105.