Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): ARMATURA

ARMATURA,⁴ Exercitus. Tractatus inter Eduardum Angliae Regem et Franciscum Ducem Britanniae ann. 1468. et Archivo Nannet.: Quod si durante tempore quo iidem tres mille sagittarii erunt in servitio seu Armatura Ducis Britanniae, per eumdem Ducem obtineantur patriae, loca, villae, etc. de domanio coronae Franciae, etc.