Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): ARMATURA

ARMATURA,⁷ Servitium, quo vassallus domino suo militem praestare, aut ipsemet in exercitum domini sui ire tenetur. Charta Ivonis Carnot. episc. ann. 1114. ex Tabul. ejusd. episcop.: Ipsi monachi Tironenses.... acquisitum sive dono, sive emptione, vel alias in manu mortua libere in perpetuum teneant et possideant a rachato quocunque, Armatura, venditionibus, jure dominii.... liberum et quittum.