Close Window

Schuetz, Thomas-Lexikon, 2. Aufl. (1895): gratia

gratia

a) Gnade, Gunst: secundum communem modum loquendi gratia tripliciter accipi consuevit. Uno modo pro dilectione alicuius, sicut consuevimus dicere, quod iste miles habet gratiam regis, id est rex habet eum gratum, th. I. II. 110. 1 c; vgl. ib. 3 c; gratia dupliciter dicitur, uno modo ipsa voluntas Dei gratis aliquid dantis, ib. III. 2. 10 c; dicitur enim aliquis alicui esse gratus, quia est ei dilectus, unde et qui ab aliquo diligitur, dicitur gratiam eius habere, cg. III. 150; vgl. 2 sent. 26. 1. 1 c & ad 1; verit. 27. 1 c.

Zu agens per gratiam → agens; zu revelatio g. → revelatio.

b) Gnade, Gnadengeschenk, sei es vonseiten des Menschen, sei es vonseiten Gottes: secundo (gratia) sumitur pro aliquo dono gratis dato, sicut consuevimus dicere hanc gratiam facio tibi, th. I. II. 110. 1 c; alio modo (gratia dicitur) ipsum gratuitum donum Dei, ib. III. 2. 10 c; ex hoc, quod gratis datur, gratia dicitur, 2 sent. 26. 1. 1 c; gratia . . . dicitur uno modo donum gratuitum, ib. 28. 1. 1 ad 1; vgl. verit. 27. 1 c; gratia est quaedam habitualis dispositio in anima, cg. III. 156; gratia reducitur ad primam speciem qualitatis. Nec tamen est idem, quod virtus, sed habitudo quaedam, quae praesupponitur virtutibus infusis sicut earum principium et radix, th. I. II. 110. 3 ad 3; vgl. 2 sent. 26. 1. 4 ad 1; verit. 27. 2 ad 7; gratia nihil est aliud, quam participata similitudo divinae naturae, th. III. 62. 1 c; gratia secundum se considerata perficit essentiam animae, inquantum participat quandam similitudinem divini esse, ib. 2 c; vgl. ib. I. II. 110. 3 c; 112. 1 c; 114. 3 c; II. II. 19. 7 c; gratia medium est inter naturam et gloriam (← sub b), ib. I. 62. 3 ob. 3; gratia nihil est aliud, quam quaedam inchoatio gloriae in nobis, ib. II. II. 24. 3 ad 2; gratia est dispositio naturae ad gloriam, 1 sent. 17. 1. 3 ad 3; gratia dividitur (wird unterschieden) contra naturam, th. III. 2. 12 ob. 2; cum enim gratia non tollat naturam, sed perficiat, ib. I. 1. 8 ad 2; trin. pr. 2. 3 c; duo ad rationem gratiae pertinent, . . . quorum primum est, ut id, quod est per gratiam, non insit homini per seipsum vel a seipso, sed ex dono Dei . . . Secundo pertinet ad rationem gratiae, ut non sit ex operibus praecedentibus, Eph. 2. 3.

Plenitudo gratiae (th. III. 7. 10 c; 3 sent. 13. 1. 2. 1 c; comp. 1. 214; vgl. unten gratia plenitudinis) = die Fülle der Gnade (plenitudo gratiae potest attendi dupliciter, uno modo ex parte ipsius gratiae, alio modo ex parte habentis gratiam. Ex parte quidem ipsius gratiae dicitur esse plenitudo gratiae ex eo, quod aliquis pertingit ad summum gratiae et quantum ad essentiam et quantum ad virtutem, quia scilicet habet gratiam et in maxima excellentia, qua potest haberi, et in maxima extensione ad omnes gratiae effectus . . . Ex parte vero subiecti dicitur gratiae plenitudo, quando quis habet plene gratiam secundum suam condicionem, sive secundum intentionem, prout in eo est intensa gratia usque ad terminum praefixum ei a Deo, . . . sive etiam secundum virtutem, inquantum scilicet habet facultatem gratiae ad omnia, quae pertinent ad suum officium sive statum, th. III. 7. 10 c).

Zu bonum gratiae → bonus sub c; zu cognitio g. → cognitio sub b; zu donum g. → donum sub a; zu esse g. → esse; zu habitus g. → habitus sub d; zu imago g. → imago sub a; zu incorruptibile per donum g. → incorruptibilis; zu invidia fraternae g. → invidia; zu iustitia g. → iustitia sub b; zu lex g. → lex sub a; zu lumen g. → lumen; zu perfectio g. → perfectio sub b; zu puritas per g. → puritas sub a; zu radix g. → radix; zu sacramentum g. & plenitudinis g. → sacramentum sub b & c; zu similitudo g. → similitudo sub a; zu spiritus g. → spiritus; zu status g. → status sub c; zu veritas g. → veritas sub d; zu vita g. → vita sub a.

Als Arten der gratia, und zwar der gratia vonseiten Gottes, gehören hierher: 1. gratia adoptionis (th. III. 3. 1 ad 1; 50. 2 c; cg. IV. 34) = die Gnade der Annahme an Kindes Statt. 2. g. capitis & g. personalis (th. III. 8. 5 ad 3; 48. 1 c; 1 sent. 15. 5. 2 ad 2; verit. 29. 4 ob. 1) = die Gnade des Hauptes und die persönliche Gnade, m. a. W. die Gnade, welche Jesus als Haupt seiner Kirche (ut scilicet ab ipso redundaret ad membra, th. III. 43. 1 c), und diejenige, welche er oder ein andrer für seine eigene Person besitzt. 3. g. comprehensoris & g. viatoris (ib. 34. 4 c; vgl. ib. I. II. 111. 3 ad 2; 114. 3 ad 3; verit. 27. 5 ad 6) = die Gnade des das Ziel Umfassenden oder am Ziele Angelangten und die des Pilgers auf Erden. 4. g. consummata sive perfecta & g. imperfecta (th. I. 62. 2 ad 3, 4 c & 5 ad 2; 95. 1 ob. 6; 109. 1 c; II. II. 5. 1 c; pot. 4. 2 ad 11; mal. 5. 5 ob. 3) = die vollendete oder vollkommene Gnade, welche in der Herrlichkeit des Himmels besteht, und die unvollkommene Gnade. 5. g. cooperans & g. operans (th. I. II. 111. 2 c; III. 7. 9 ob. 2; 2 sent. 26 div. & 1. 5 c; verit. 27. 5 ob. 1 & ad 1) = die mitwirkende und die wirkende Gnade (operatio enim alicuius effectus non attribuitur mobili, sed moventi. In illo ergo effectu, in quo mens nostra est mota et non movens, solus autem Deus movens, operatio Deo attribuitur, et secundum hoc dicitur gratia operans. In illo autem effectu, in quo mens nostra et movet et movetur, operatio non solum attribuitur Deo, sed etiam animae, et secundum hoc dicitur gratia cooperans, th. I. II. 111. 2 c). 6. g. creata (verit. 29. 1 ob. 1, a & c) = die geschaffene Gnade, der Gegensatz zu Gott, der unerschaffenen Gnade; vgl. unten sub c. 7. g. curationum sive sanitatum (th. I. II. 111. 4 c; pot. 6. 4 c) = die Gnade der Krankenheilung. 8. g. donorum, g. sacramentalis sive sacramentorum & g. virtutum (th. III. 62. 2 a, c & ad 3; cg. IV. 70 t & 71; 4 sent. 1. 1. 4. 5 c; 7. 2. 2. 3 c; pot. 6. 4 c) = die Gnade der Gaben des h. Geistes, die Gnade der Sakramente und die Gnade der Tugenden, m. a. W. die Gnade, welche in den Gaben des h. Geistes besteht, diejenige, welche durch die Sakramente gespendet wird, und diejenige, welche in den Tugenden gelegen ist (sicut igitur virtutes et dona addunt super gratiam communiter dictam quandam perfectionem determinate ordinatam ad proprios actus potentiarum, ita gratia sacramentalis addit super gratiam communiter dictam et super virtutes et dona quoddam divinum auxilium ad consequendum sacramenti finem, th. III. 62. 2 c; vgl. donum sub b und virtus sub e). 9. g. fidei (ib. I. II. 107. 1 ad 3) = die Gnade des Glaubens oder diejenige, welche in dem Glauben besteht. 10. g. finalis (mal. 7. 11 ob. 12 & ad 12; verit. 6. 4 ad 4) = die am Ende (des Lebens) verliehene oder bis ans Ende (desselben) fortdauernde Gnade. 11. g. finita & g. infinita (comp. 1. 215) = die endlich und die unendlich große Gnade. 12. g. gratis data & g. gratum faciens (th. I. 43. 3 ob. 3 & c; I. II. 111. 1 c & 4 c; II. II. 177. 1 c; cg. III. 150; quodl. 12. 17. 26 ad 1; Eph. 1. 2) = die unverdient (zum Nutzen andrer) gegebene und die (den Menschen, der sie erhält,) Gott angenehm machende Gnade (duplex est gratia. Una quidem, per quam ipse homo Deo coniungitur, quae vocatur gratia gratum faciens. Alia vero, per quam unus homo cooperatur alteri ad hoc, quod ad Deum reducatur. Huiusmodi autem donum vocatur gratia gratis data, quia supra facultatem naturae et supra meritum personae homini conceditur, sed quia non datur ad hoc, ut homo ipse per eam iustificetur, sed potius, ut ad iustificationem alterius cooperetur, ideo non vocatur gratum faciens, th. I. II. 111. 1 c). 13. g. gratum faciens, → g. gratis data. 14. g. habitualis (ib. 1. 62. 2 ad 3; I. II. 109. 6 c, 8 c & 9 c; cg. III. 155 & 156; 1 sent. 44. 1. 3 ad 2; mal. 1. 5 ad 5; verit. 29. 1 c) = die zuständliche Gnade, welche der g. actualis oder dem auxilium gratiae (cg. III. 150) d. i. der zu einem einzelnen Akte verliehenen Gnadenhilfe gegenübersteht. 15. g. imperfecta, → g. consummata. 16. g. infinita, → g. finita. 17. g. iustificans sive sanctificans sive reparans (th. I. II. 100. 12 c; 109. 8 c; 113. 3 c; II. II. 1. 8 ad 6; 2. 5 ad 1; 20. 1 c) = die gerecht oder heilig machende oder (die Natur des Menschen) wiederherstellende Gnade. 18. g. linguarum sive locutionis (ib. II. II. 176 pr.; cg. III. 154) = die Gnade der Sprachen oder des Sprechens, gleichbedeutend mit donum linguarum (→ donum sub b). 19. g. locutionis, → g. linguarum. 20. g. miraculorum sive signorum (th. I. 43. 6 ad 2; II. II. 178 pr.; verit. 12. 2 a & 13 ad 6) = die Gnade der Wunder oder des Wunderwirkens. 21. g. operans, → g. cooperans. 22. g. patriae & g. viae (verit. 27. 5 ob. 6) = die Gnade des (himmlischen) Vaterlandes und die auf dem Wege zu demselben. 23. g. perfecta, → g. consummata. 24. g. personalis, → g. capitis. 25. g. plenissima sive g. plenitudinis (1 sent. 16. 1. 2 ob. 2 & ad 2) = die vollste Gnade oder die Gnade in ihrer ganzen Fülle; vgl. oben plenitudo gratiae. 26. g. plenitudinis, → g. plenissima. 27. g. praeveniens & g. subsequens (th. I. II. 111. 3 c; 2 sent. 26 div. & 1. 5 c; verit. 27. 5 ad 3-6) = die zuvorkommende und die nachfolgende Gnade (gratia, secundum quod causat in nobis primum effectum, vocatur praeveniens respectu secundi effectus, et prout causat in nobis secundum, vocatur subsequens respectu primi effectus. Et sicut unus effectus est posterior uno effectu et prior alio, ita gratia potest dici et praeveniens et subsequens secundum eundem effectum respectu diversorum, th. I. II. 111. 3 c). 28. g. privilegiata (verit. 18. 1 ad 13) = die Gnade nach Weise eines Vorzugs. 29. g. prophetalis sive prophetiae (th. I. 43. 6 ad 2; II. II. 172. 3 c; pot. 6. 4 c) = die Gnade der Prophezeiung, gleichbedeutend mit donum prophetale (→ donum sub b). 30. g. reparans, → g. iustificans. 31. g. sacramentalis sive sacramentorum, → g. donorum. 32. g. sanctificans, → g. iustificans. 33. g. sanitatum, → g. curationum. 34. g. sermonis sapientiae et scientiae (th. I. II. 68. 5 ad 1; 111. 4 c; II. II. 176 pr.; 177. 1 & 2 c) = die Gnade zur Rede der Weisheit und der Wissenschaft, gleichbedeutend mit donum sapientiae et scientiae (→ donum sub b). 35. g. signorum, → g. miraculorum. 36. g. singularis (ib. III. 47. 5 ad 1) = die einzigartige oder besondere Gnade. 37. g. spiritualis (ib. II. II. 100. 2 c) = die geistige oder dem Geiste des Menschen verliehene Gnade, welche zu der g. corporalis d. i. der seinem Körper zuteil gewordenen Gnade den Gegensatz bildet. 38. g. subsequens, → g. praecedens. 39. g. unionis (ib. III. 6. 6 c; 7. 11 c; 8. 5 ad 3; 50. 2 c; 3 sent. 4. 3. 2. 1 c; verit. 29. 2 c) = die Gnade der Vereinigung der menschlichen und göttlichen Natur in Christo zu einer Person. 40. g. viatoris, → g. comprehensoris. 41. g. virtutum, → g. donorum.

c) Gnade per eminentiam, wesenhafte Gnade, d. i. Gott selbst oder der h. Geist: vel etiam datum increatum, quod est Spiritus sanctus, potest dici gratia, 2 sent. 26. 1. 1 c; alio modo (gratia dicitur) ipse Deus gratis dans, ib. 28. 1. 1 ad 1.

d) Dank, Erkenntlichkeit: tertio modo (gratia, → sub a & b) sumitur pro recompensatione beneficii gratis dati, secundum quod dicimur agere gratias beneficiorum. Quorum trium secundum dependet ex primo; ex amore enim, quo aliquis alium gratum habet, procedit, quod aliquid ei gratis impendat. Ex secundo autem procedit tertium, quia ex beneficiis gratis exhibitis gratiarum actio consurgit, th. I. II. 110. 1 c.

Zu confessio gratiarum actionis → confessio sub a.