Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): SUMMA

SUMMA,² Summarium, breviarium, Gallice Somme. Testam. Henrici Archiep. Ebredun. Cardin. Ostiens. ann. 1271. inter Instr. tom. 3. Gall. Christ. novae edit. col. 180: Summam meam ligatam lego vicecancellariae Romanae, et aliam solutam Studio Parisiensi. Vita Alexandri III. PP. apud Murator. tom. 3. pag. 447: Et cum fecisset sibi conscribi Evangelia et aliquos libros Bibliae in vulgari et nonnullas auctoritates Sanctorum quas Summas appellavit, etc. Inter ejusmodi opera celebris est Summa sancti Thomae Aquinatis, in rebus Theologicis; Placentini, Azonis, Aurea nuncupata Summa Hostiensis, in utroque jure; Angeli de Clarassio, quae Angelica dicitur, in rebus ad conscientiam seu mores pertinentibus; et aliae quas hic appellare superfluum est. Vide Summistae. Savin. Histor. Jur. Roman. med. temp. tom. 2. cap. 8. § 20. et tom. 3. cap. 24. § 209.

Summa, Epitome, synopsis, compendium, Gall. Sommaire. Libros quoque plurimos inter quos praecipuum librum Decretorium cum Summis ejus a Magistris compositis scribere fecit Gotfridus Comes, apud Acher. tom. 5. Spicil. pag. 529. in Chron. Casaur.

Inter varios hujus nomenclaturae libros celeberrima est Summa artis notariae, quam Rolandino Passagerii civi Bononiensi tribuendam esse, non Patavino, ut Cangius censuit, probat Murator. tom. 1. Antiq. Ital. med. aevi col. 667. Idem tom. 3. col. 930. meminit cujusdam operis Medico-chirurgici ann. 1275. cui titulus: Summa conservationis et curationis, quae Gulielmina dicitur. Summa Bernardina memoratur in Instr. ann. 1392. inter Probat. tom. 3. Hist. Nem. pag. 165. col. 1. Obituar. eccl. Lingon. ex Cod. reg. 5191. fol. 56. v°: Qui Symon de Bosancuria dedit ecclesiae Lingonensi libros juris civilis et canonici, videlicet.... Sommam Monardi, Sommam Joffredi. Charta ann. 1348. in Lib. Annivers. S. Germ. Prat. fol. 51. r°: Comme... frere Guillaume de Paris, à présent prieur de nostre église, de sa bonne pourvéance et du bien de lui, nous ait loiaument acheté et acquis un livre ou volume, appellé Somme des confesseurs, en deux volumes, translaté de Latin en François par maistre Gieffroy des Néefs, etc.

Summa, Deliberatio summatim redacta. Stat. Universit. Aurel. ann. 1341. ex Cod. reg. 4223. A. fol. 60. v°: Item quod litteras seu Summas facultatum praedictarum per se ipsius non emet, nec retinebit (librarius).