Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): SUMMUS

SUMMUS, Superior, Praelatus. Statuta Canon. Regul. apud R. Duellium tom. 1. Miscell. pag. 88. ubi de processionibus: Summus solus eat retro, reliquos quasi minet. Infra pag. 193: .... ni solus Summus qui caetera praebet. Summus pontifex, pro Archiepiscopo, in Vita S. Bonifac. cap. 1. num. 3. Ita Souverain, pro Judex superior, occurrit in Edicto Caroli V. Reg. Franc. ann. 1367. tom. 5. Ordinat. pag. 21: Voulons et ordenons, que se..... le Bailli ou autre leur Souverain, treuve que il les aient fait appeler à tort, il facent rendre les despens à la partie travaillée oultre raison.

Summi Hominum, Qui aliis praesunt, Summates. Henr. Huntindon. in Epist. ann. 1153. apud Acher. tom. 8. Spicil. pag. 187: Quinto tractabitur de Summis hominum, qui sic sunt in rebus humanis ut generalissima in praedicamentis.