Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): SUO

SUO SCIENTE, Dedita opera, nostris à son escient. Charta ann. 1062. ex Tabulario Conchensi in Ruthenis: Et hoc juraverunt, ut in jamdicto Monasterio, nec in ipso burgo,..... hominem illic non assalient, nec feminam per iram, nec per mortem, nec per captionem, nec suam substantiam illis tollant, nec faciant injuriam ad homines egredientes et regredientes a mercato, nec feminas Suo sciente.