Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): SUPER

SUPER, Ad, contra, adversus. Charta ann. 1087. ex Tabul. S. Albini Andegav.: Excepto quod chastellum (sic) ejus custodient, quando Super hostes suos perget. Charta conventionis inter Henricum Reg. Angliae et Robertum Comit. Flandr. in Lib. nigro Scaccarii pag. 12: Et si illo tempore Rex Philippus Super Regem Henricum in Normanniam intraverit. Oberti Cancellarii Annal. Genuens. apud Murator. tom. 6. col. 308: Ut irent cum eis Super Pisanos. Lex Salica tit. 47. § 1: Si quis Super alterum in villam migrare voluerit, etc. Id est, alio nolente et invito. Vide Sequela 4.

Sur, eodem sensu, in Lit. ann. 1370. tom. 5. Ordinat. reg. Franc. pag. 378. art. 28: Et s'aucuns Sur la paix de la ville criée par sergent... villenoit ou feroit personne, etc. Eadem praepositio interdum apud nostrates Chez sonat. Lit. remiss. ann. 1400. in Reg. 155. Chartoph. reg. ch. 249: Jehan Fauquet et sa femme, qu'il avoit espousée le Dimenche devant, vindrent Sur Robin Thinel, pere de laditte femme, afin que eulx et leurs prouchains amis s'entrefeissent compaignie et s'assemblassent pour disner et boire ensemble en l'ostel dudit Thinel.

Super, pro Sub. Charta Ricardi I. Reg. Angliae inter Ordinat. Reg. Franc. tom. 5. pag. 317: Prohibemus ne aliquis eos inde disturbet Super forfaituram decem librarum Turonensium. Galli dicimus Sur peine de, etc.