Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): SUPERBIA

SUPERBIA, Dolus. Pactus Legis Salicae tit. 35. § 5: Si quis ligatum per Superbiam, aut per virtutem a Gravione tulerit, etc. Est enim hoc loco Superbia, dolus, nostris Supercherie, ita ut opponatur virtuti, seu vi, uti redditur in Edit. Pith. tit. 34. Eadem Lex tit. 41. § 16: Si quis per Superbiam aut per inimicitiam, caballos aut jumenta aliena tribatterit. Capitulare Pipini Regis Italiae cap. 36: Et si fuerit aliquis, qui per ingenium fugitando de Comitatu ad alium Comitatum se propter istum sacramentum distulerit, aut per Superbiam jurare noluerint semoti, etc. Lex Longob. lib. 1. tit. 16. § 5. Liutpr. 125. (6, 72.): Si quis dolose (edit. Heroldi malitiose) aut per Superbiam...... mulierem percutere praesumpserit, etc. Adde lib. 2. tit. 36. § 3. Leges Henrici I. Regis Angl. cap. 43: Qui igitur facit advocatum contra dominum suum per Superbiam, perdat quod de eo tenet.