Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): SUPERFLUUM

SUPERFLUUM, Terrarum pertinentiae infra mensuram mansorum non contentae, ut est in chart. ann. 1309. apud Haltaus. Glossar. German. col. 1437. voce Oberland, quem videas. Charta ann. 1363. in Sagittar. Hist. Gothan. pag. 409: Unum quartale mansi proprii terrae arabilis, cum Superfluo, quod vulgariter Obirlende dicitur. Adde Schmeller. Glossar. Bavar. tom. 2. pag. 477.