Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): ARMO

ARMO, (ARMARE) Arma dare, Militem facere, Militare cingulum cingere. Orderic. Vital. lib. 12: Ibi Guillelmus Clito Roberti Ducis Normannorum filius Armatus est. Charta Aldephonsi Imperatoris Hispaniae apud Doubletum pag. 891: Haec Charta facta fuit eo anno, quo dictus Imperator Armavit filium suum Regem Fernandum Militem in Palentia in festo Natalis Domini. Vide supra Arma dare.