Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): ARMO

ARMO,² (ARMARE) Glossar. vet. ex Cod. reg. 7646: Armanti, frementi, murmuranti. Placidus. Armantur, arantur. In cod. 7644. prior glossa Placido adscribitur, itemque apud Maium pag. 434: Armanti, prementi, murmuranti, Conf. Virgil. AEn. lib. 10. vers. 398. Altera glossa spectare videtur ad originem vocis Armentum, de quo vide Isidor. lib. 12. cap. 1. sect. 8.