Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): ARMO

ARMO,³ (ARMARE) Apparare, Gall. Apprêter quo sensu etiam Armer dicimus. Charta ann. 1341. in Reg. 72. Chartoph. reg, ch. 250.: Cum contra sindicos universitatis et singulares castri et bajuliae de Angulis... denuntiatum fuisset... animalia sua... grossa et minuta, per plures et diversos annos,... in his baugiis et nemoribus regiis ipsius bajuliae... immisisse, Armasse causa depascendi. Ubi leg. forte Amenasse, pro duxisse.