Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): ARMO

ARMO,⁴ (ARMARE) Navem piraticam instruere; unde pirata nostris Armateur, Hispan. Armador. Charta Alfonsi reg. Aragon. ann. 1288: Si aliquis pirata seu cursarius voluerit Armare contra inimicos quod assecuret et caveat sufficienter in posse vestro, antequam de loco, ubi Armaverit, recedat; quod non faciat malum in locis seu rebus amicorum vel treugarum. Vide infra Armata 3.