Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): SUPERSTITIO

SUPERSTITIO, Vexatio, quidquid super statas et ordinarias praestationes exigitur. Charta Caroli Crassi Imp. ann. 882. pro Ecclesia Veronensi apud Ughellum: Pervenit ad nostram notitiam maxima venerabilium Episcoporum et populi proclamatio de plurimis sibi illatis Superstitionibus et injunctis oppressionibus a saeculari et publica potestate, etc. Occurrit ibi rursum, et in alio ejusdem Imp. Diplomate tom. 4. pag. 1366: Omnes has Superstitiones, et importunas funditus violentias ab hoc hodierno die deinceps abolendas..... decernimus. Vide Superponere 1. et Superstitiosus 2. Chartul. Gemmet. tom. 1. pag. 304: Taliter legis mundanae succrescente superfluo usu, illa coepit fatigari diversi census ritu, ad votum advocatorum usque ad tempus meum. Quapropter vir bonae memoriae Theodericus tunc temporis abbas supradicti monasterii factus, miseriae incolarum condolens,........ studuit ejus obtinere meritis et precibus, ut Superstitio tanta vel talis abdicaretur penitus. Inde igitur Rothomagensis monetae lxii. libras mihi obtulit, nec non et sex equos permagni pretii praesentavit, etc. Paulo diversa notione dicitur, Supervacua et Deo odililis vestimentorum Superstitio, in Epist. S. Bonifacii Moguntini ad Cuthbertum Archiep. Cantii praefixa Concilio Cloveshoviensi. In Capitulari Aquisgranensi I. ann. 803. cap. 3. et lib. 7. Capitul. cap. 260. agitur de Chorepiscoporum Superstitione atque damnatione. In Glossis antiquis MSS. Superstitio, exponitur Superfluitas religionis, superflua institutio vel observatio, Superstitiosus, falsus religiosus, aut idolorum cultor. Vide Superstitia.