Close Window

Latinitatis medii aevi lexicon Bohemorum (thanks to the Centre for Classical Studies at the Institute of Philosophy of the Czech Academy of Sciences (www.ics.cas.cz/en)) (2017): campus

campus campus, -i, m. form.: canp- |(c. 1410) ArchPr|

1 a planities, ager arabilis, arvum apertum ad rem bello gerendam – rovina, planina, pole, bitevní pole: pole c-us |ClarGl 717 ( sim. CodVodn f.56ra, VocLact f.D 5rb)|; IV c-i, qui nywa dicuntur |(1394) DocPlz I 191|

b area (in civitate vel extra civitatem) ad res publicas agendas (e. g. exercitationes militares, comitia sim.) destinata – volné prostranství určené k veřejným účelům (např. vojenským cvičením, sněmům, volbám apod.)

+ iunct. (ad 1a): apud Duringiam in quodam plano c-o |CosmCont I 223|; predictum circuitum in Alba ecclesia cum opido, villis, nemoribus, c-is cultis et incultis, pascuis...domino Iohanni...damus |(1296) FormPaul 48|; c-um pascualem dictum in Palude circa Albeam...civibus...conferimus |(1319) RegDipl III 223|; in lingua Slovanica c-i plani pole nuncupantur |PulkChron 5a|; agrum unum in c-is hospitalibus |(1378-1408) LibIudIgl II f.31va|; c-um incultum alias pustiny |(1487) ArchPr 2004 f.M 14r|; II iugera in G. in alto c-o sunt Iohannis R. |(1491) ArchZnoym II 94 f.22v|; al.; iunct. ,campus planus‘ vervactum significantem v. infra

distinguuntur: campus planus, sterilis ager diu cultu vacans, vervactum – úhor, vboh. úlehl(e): in c-is sterilibus, vulgariter na ulehlech |UK X E 14 f.32r in mg. (CapPr P 1361 f.67v)|; que vinea est situata et locata penes c-um planum alias podle ulehle |(1458) ArchPr 2003 f.E 1v| campus communis via, qua pecora pastum aguntur – cesta, kudy se honí dobytek na pastvu: habebunt...c-um communem, per quem grex inviatur, quod vulgariter dicitur drahy (cf. GbSS I 321a) |RegBonStrah 275| campus caballarum, equaritius (script. et form. var.) campus, in quo equaria habebatur, saeptum equis et iumentis destinatum – pozemek s hřebčincem, hrazený prostor pro klisny a skot, kobylí pole (cf. Brandl 98; V. Vaněček, České „kobylí pole“ jako právní instituce, Rozpravy ČSAV 69,1959,2): villam cum agris, pratis, silvis, c-o equacie, fluminibus |(1325) RelTab I 403|, cf.: s...polem kobylím |(1322) ib. 402|; bona mea cum...dimidio equirriorum c-o...donavi |(1334) CodDiplMor VII 22|; c-um equiraceum cum omnibus aliis pertinenciis |(1349) TabMorB 3a|; Stephanus de V. vendidit...decem marcas et tres grossos redditus...cum silvis et pratis...ac c-o equiracio |ib. 2b|; cum ego bona mea libera...cum iure patronatus ecclesiarum...possessionibus, c-o equirrearum dicto Kobyle pole, redditibus, censibus...resignaverim |(1358) RegDipl VI 481|; quas (hereditates) emit...cum agris, pratis...c-is cabellarum |(1383) RelTab I 478|; pro capite trina citacio...pro c-o equireorum III citacio...debet esse |(1481) CodJev f.210rb|; al. sine subst. vel adi.: curiam et silvam cum c-o dicto vulgaliter Cobilfelt...abbati et conventui...applicamus |(1358) RegDipl VI 417|

2 transl.:

a quadra tabulae latrunculariae – šachové pole: c-us eciam sit bipartitus ortogonaliter |UK I F 35 operc. poster.|

b tela unicolor, cui ornamenta intexuntur – jednobarevná tkanina jako podklad vzoru: ornatum...blavio c-o cum pupugis et cervis aureis valentem duodecim sex. |(1362) RegDipl VII 712|; prima (cortina) cum maxima aquila in c-o glauco auro intexta...et tercia cum parvis aquilis in c-o aureo |(1365) InventViti XXVI|; ornatus aureus in c-o viridi |VisitArchid f.19r|; alba et stola...sunt de alia materia, videlicet aurum in nigro c-o |(1413) ArchPr|; duo vexilla depicta in rubeo c-o cum imaginibus |(post 1414) TopTom III 40a|; saepe

c herald.: area scuti, in qua imago heraldica depingitur (cf. DuC II 68c) – pole ve znaku, plocha štítu pro heraldický obrazec: armaturam subscriptam...puta pavonem...in c-o albo |(1360) RegDipl VII 308|; quod (duces Boemie)...pro armis ducalibus Boemie aquilam imperialem in c-o albo (vetus vers.: v bielém poli ) per pennas aquile circumquaque flammis distincto deferrent |PulkChron 38a|; (civitas Plznensis) canem venaticum in c-o rubeo...defert |HilSerm 40|; claves duas apostolicas aureas colligatas in argenteo c-o et hominem sive militem armatum gladio accincto in c-o aureo gloriose possidet |ib.|; cum enim in scuto ipsorum lupum dimidiatum in c-o rubeo hucusque gestare consueverint |(1500) AČ 18,225|; al.

3 fruticetum, vepretum – křovisko, houština: Mathias, procurator monialium s. Anne – exposuit c-um, alias chrastinu (cf. GbSS I 553a), in bonis earum monialium...Blasio |(1457) TopTg III 3b|

4 pl.: praedium, hereditas (q. v.) – dědičný pozemek, dědina (cf. Brandl 25): obligavit (Mladotha) quartale hereditatis penes hereditatem seu c-os ville Brzyezna...Blahutoni |(1387) LibLun II f.85v|

5 mensura quaedam agri (cf. MW II 135,67) – pozemková míra: clientes...racione 4 c-orum seu peciarum terre...a solucione decimarum de agris...dico presentibus liberos |(1365) LibEr I 51a|; legavit quidem (Ysaias) Elisabet matri sue c-um agri, qui iacet iuxta vias |(1434) TabCur III 241|; v. etiam pecia

6 locus, spatium ad metalla effodienda – těžební oblast, úsek: si quis vero fabrorum sine aliqua convencione fabricaverit c-orum cultoribus XIV diebus...possunt sibi de alia fabrica providere |IusRegMont 312|; proxime autem ius dictum de laneis conferendis eciam in c-orum culturis |ib. 360|; alie culture c-orum, quam cito vacaverint, occupantibus conceduntur |ib.|; al.

distinguitur campus liber: dubitetur, an idem meatus sit extra mensuram in c-o libero (vetus vers.: v poli svobodném ), an infra mensuram montis eiusdem |IusRegMont 302|; in c-o libero, in quo ubilibet et cuilibet est licitum laborare et metallum querere |ib. 318|; consuetum est eos privilegiare tantis proprietatibus tam in montibus mensuratis, quam in c-o libero |ib. 334|; al.

7 fundus ad aedificia construenda – stavební pozemek: exstirpare silvam precepit ibidem / ut fieret c-us, ubi claustrum ponere posset |AnnSarLud 178|

8 meton. (cf. ThLL III 214,67):

a pugna, bellum, militia, castra (etiam in pl.) – boj, válka, vojenská výprava, vojenské ležení: nec c-os adversus inimicos amplius habere (vetus vers.: pole...držeti ) valuit |KarVita 346b|; dicis autem in c-is te degere propter calicem sanguinis Ihesu Cristi. Cristus autem...non cottidie in c-is degebat...et apostoli...in c-is non degerunt cum apparatu armorum, sed fide omnia regna vicerunt. Zacharias in ordine vicis sue non in c-is, sed in templo ministrabat |AnonProc 104|; et mandaretis ipsis omnibus modis se diligenter preparare ad c-os, ut c-us iterum erigatur viceversa et imitarentur in hoc Zyzkam et alios principales legis Dei |(1434) MonConc 530|; ultra quod de collecta per deputatos ad expedicionem pro c-o contra marchionem Misnensem...de quarta s. Leonardi super stipendiariis sublata, ne vicinos ad eundem c-um exire personaliter opporteret, XLVI s(exagenas) |(1450) TopTgApp 45b|; rex Sigismundus...arripiens c-um marchionem Procopium captivavit |ChronUniv 569a|; al.

b pugnantes, pugnatores – bojovníci: ipse eciam imperator ad c-um loquitur sic, quasi nos vellet in altum erigere, non nos deprimere |(1434) MonConc 531|

9 in imag.: campus certaminis vita terrestris – pozemský život: cuius etiam anima in illo c-o certaminis huius vitę liberata de ergastulo, sanguine laureata migravit ad Dominum |CrescZ 61|; sancta anima in illo c-o certaminis...migravit victrix ad Dominum |Christ 114|; versamur in hoc mundo quasi in c-o certaminis, ubi Cristus...occisus est |IacMisAcad 382|

10 a usu adi.: per campum (-os) externus – cizí, přespolní: concivis noster...melius tueri potest honorem suum...quam aliquo per c-um devinci testimonio |(1409 Febr. 12) ArchPr|; propinquior sum defendere honorem et bona mea quam aliquo convinci debeam testimonio et specialiter per c-os de civitate aliena |ib.|

b usu adv.: aperto campo clare, manifeste – jasně: tu aperto c-o monstrasti...non ad illam (coronacionem) summi pontificis voluntatem...intercedere opus esse |NicBecc 169|

11 nom. propr. locorum

a Bonus Campus villa Bohemiae – ves v Čechách (Dobré Pole?, cf. Profous III 422a): Anna de Bono C-o |(1367 Dec. 30) ArchPr|

b campus florum locus Romae etiam campus Florae nominatus – místo v Římě, zvané též pole Flóry (cf. B. Ryba, LF 60,1933,452): unam domum sitam Rome...prope c-um florum |(1378) LibEr II 147b|; in urbe Romana in loco dicto c-o (!) florum |(1413 Sept. 11) ArchPr|

c campus hospitalensis (hospitalium, hospitalensium) nomen agri in hodierno districtu Pragae Karlín dicto siti, qui olim in possessione ordinis fratrum hospitalensium erat – Špitálské pole na území dnešní pražské čtvrti Karlína, pojmenované podle někdejších vlastníků, řádu špitálských bratří (cf. OSN XIII 1069a): veniens de exercitu cumulus armatorum in c-um hospitalium (vetus vers.: na pole Špitálské ) |LaurBrzezHist 387|; pugnavit cum Pragensibus (Sigismundus) in c-o hospitalensium |ChronVar 65|; humuletum in c-o hospitalense |(1463) ArchPr 2094 f.D 14v|, cf.: na Spitalskem |ib. f.D 66r|; cf. ager hospitalensis s. v. 1. ager

d Campus Liliorum (cf. MW II 136,4) oppidum Austriae – Lilienfeld, městys v Rakousku: Ioan(nes) de C-o Liliorum |(1376) LibDec I 173|

e Sacer Campus α nomen monasterii Cisterciensis in villa Bohemiae Klášter nad Dědinou nominata siti – cisterciácký klášter Svaté Pole ve vsi zvané Klášter nad Dědinou (cf. Profous II 231a): patribus et dominis...in Gradiscz Monachorum, in Sacro C-o, in Milewsk abbatibus |(1357) RegDipl VI 303|; abbatis tociusque conventus monasterii in Sacro C-o ord(inis) Cysterciensium |(1358) LibConf I/1 64|; in presencia fr(atris) Martini...professi monasterii in Sacro C-o |(1392) ActaIudCons III 91| β nomen duarum villarum Bohemiae – název dvou vsí v Čechách, Svaté Pole (cf. Profous III 422b): Sacer C-us 18 gr. (cf. Profous, l. c. 1. Svaté Pole) |(1352) RegDecPap 42b|; ad present(acionem) famosorum Wenceslai de Sacro C-o et Habardi |(1422) LibConf VIII 25|; quia fecit (Ioannes) ei damnum...in eius...hereditate, obligat in Sacro C-o (cf. Profous, l. c. 1. Svaté Pole) |KNM II C 2 f.227r|; al.

f Longus Campus (Longuscampus) villa Bohemiae – Dlouhé Pole, ves v Čechách (cf. Profous III 422a): Offca de Longoc-o |(1387) LibConf III/IV 194|

g Lupicampus (Lupi Campus) villa Bohemiae – Vlčí Pole, ves v Čechách (cf. Profous III 423a): plebanus in Lupic-o |(1385) LibConf III/IV 172|; Lupi C-us 6 gr. |(1352) RegDecPap 84a|

h Campi, -orum, m. civitas Hollandiae (?) – Kampen (?): Theod(oricus) de Hollandria, Hermannus de C-is |(1383) LibDec I 217|; Nicol(aus) de C-is |(1386) ib. 236|; al.