Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): SURGO

SURGO, (SURGERE) Emergere, Gall. Sourdre, βρύειν, πηγάζειν, ἀναϐλύζειν. Vetus Notitia apud Ughellum tom. 7. Ital. Sacr. pag. 1361: Maxima petia est ficta in loco, ubi Surgit fons, etc. Infra: Ubi surgit aqua. Charta Germanica ann. 799. apud Henschenium in Commentario praevio ad Vitam S. Ludgeri Episcopi Mimigard. § 4. n. 24: Id est inter duos rivulos, qui Surgunt in monte, et in flumen Ruram vadunt. Christophorus Bondelmontius in Descript. CP: Cum muro et antemurali munitissimo, et vallo aquarum Surgentium. Gobelinus Persona in Cosmodromio pag. 189. de fluvio Pader, qui urbi Paderbornensi nomen dedit: Statim in loco, in quo Surgit, ad stadia quasi 15. duobus fluviis commiscetur.

Sursere, Eodem intellectu, in Charta Ludovici Imper. ann. 820. apud Marten. tom. 1. Ampliss. Collect. col. 70: Deinde (rivulus) venit in Winbach usque in Horon, exinde in Moldeshart usque in Boucha rivulo, et per ipsum sursum usque ubi ipse Sursit. Hinc

Sursa, Fons, scaturigo: ex Gallico Source. Charta Rogerii Comitis Herefordiae, tom. 1. Monastici Anglic. pag. 321: Et inde sicut Glendi descendit in moram desuptus per medium cacumen montis usque ad Sursam alterius rivi, qui est in latere montis, etc.

Sursus, Eadem notione. Anonymus Vita sancti Guthberti Episc. lib. 3. n. 3: Et orante eo, statim aquae vivae Sursum in obviam ejus manantem de saxosa terra erumpere invenerunt.

Surtumen, Eodem perinde significatu, in Charta ann. 1180. apud Petrum Mariam in Hist. Eccles. Placentin. in Regesto 2. part. c. 29: Item de omnibus scolaturis, et pluvianis, et Surtuminibus, quae decurrunt seu decurrere possunt, etc. Occurrit ibi pluries.

Nostris alias Sorgons et Surgeon. Froissart. in Prol. ad vol. 1: Toutes grosses rivieres sont faictes et rassemblées de plusieurs Surgeons. Vitae Patrum MSS.: Deseur destre en une crevace Naissoit un Sorgons de fontaine.