Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): SURSUM

SURSUM Reddere, vox Practicorum Angliae, ex Anglico Surrender, quae potissimum usurpatur, cum quis dominium suum vel praedium in manus Domini superioris resignat, alteri reddendum. Vetus Inquesta apud Dugdalum in Antiq. Warwici pag. 665: Et si aliqui hujusmodi custumariorum fecerint alienationem bondagii tenurae suae alicui, solebant Sursum reddere in curia coram Senescallo illam tenuram, et levare, et finem facere ad voluntatem domini. Monasticum Anglican. tom. 3. pag. 3: Et in manerio.... aliquandiu Lanfrancus tenuit in manibus suis, utens in eis omnimoda lege Episcopali et post ita Sursum reddidit ita libere, sicut et ipse tenuit per cartam suam, etc. Vetus Formula juridica apud Littletonem sect. 74: Ad hanc curiam venit A. de B. et Sursum reddidit in eadem curia unum mesuagium....... in manus Domini ad usum C. de D. haeredum suorum, etc. Fiebat porro traditione virgae. Idem Littleton sect. 78: Tenants per la verge sont en tiel nature, come tenants per le copy de court roll. Mes la cause pourquoi ils sont appellés Tenants per la verge, est pur ceo que quant ils voilent Surrender lour tenemens en la main lour seignior, al use d'un auter, its averont un petite verge (per le custom) en lour main, lequel il baillera al Seneschal, ou al Bailife, selonque le custome et use del manoir, et celui que avera la terre, prendra mesme la terre en le court, et son prisel serra enter en le roll, et le Seneschal, ou le Baillife, selonque le custome delivera à celui, qui prist la terre, mesme la verge, ou un auter verge en nosme del seisin: et pur celle cause ils sont appellés Tenans per le verge. Christophorus de S. Germano in Dialogo de legib. Angl. cap. 9: In aliquibus dominiis liberi tenentes possunt terras suas in Curia domini sui Sursum reddere per virgam, vel aliter secundum usum Curiae illius, et in tali casu per illam Sursum redditionem liberum tenementum inde transibit ad illum, cui fit illa Sursum redditio, absque aliqua liberatione saisinae inde fienda. Vide lib. Anglicum Justice of peace pag. 132. et seqq. ubi modi Sursum reddendi exponuntur. Vide Superreddere, et Supraportare.

Sursum, Aliud sonat in veteri Consuetud. Bituricensi edita a Thomasserio cap. 160. 164. ubi ita appellatur, quod pecuniae summae deest, quod quis exsolvere tenetur, quasi Supersumma.

Sursum Tollere, pro Auferre, Gall. Enlever. Laur. Byzyn. in Diario belli Hussit. apud Ludewig. tom. 6. Reliq. MSS. pag. 164: Machinam etiam unam, ab inimicis derelictam, altera destructa, Sursum tulerunt.