Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): SUS

SUS Fera, Apri femina, Gall. Laye. Charta fundat. S. Mariae Xanton. ann. 1047. in Reg. 123. Chartoph. reg. ch. 234: Statuimus ut quotannis abbatissa, misso venatore suo quoquomodo poterit, habeat de praefata silva ad recreandam femineam imbecillitatem, aprum cum Sue fera, cervum cum cerva, etc.

Sus Urus, Aper, Sanglier, in Tabulario Vindocinensi Charta 309.

Gallicum vero Sus, Vasis seu dolii species videtur, in Lit. remiss. ann. 1416. ex Reg. 169. ch. 471: Le suppliant vendi icelle serrure deux queux ou Sus de widange et quatre blans.