Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): SUS

SUS, Machina bellica, quae et Scropha, Gallis Truie. Willelmus Malmesbur. lib. 4. Hist.: Unum fuit machinamentum, quod nostri Suem, veteres Vineam vocant, quod machina levibus lignis colligata, tecto, tabutis, cratibusque contexto, lateribus crudis coriis communitis, protegit in se subsidentes, qui quasi more suis, ad murorum suffodienda penetrant fundamenta. Elmham. in Vita Henrici V. Reg. Angl. cap. 59. pag. 153: Dum quidam nobiles, ligneis obumbrati machinis, quae, quia verrere videbantur in antra, Sues appellari non videtur inconsonum. Ibidem cap. 122. pag. 317: Quamdam machinam, quae Sus appellatur, per quam et plures armati defendi, et fossata tellure repleri possent, fabricari fecit. Galbertus in Vita Caroli Comitis Flandr. num. 96: Operantes machinas, sicut sunt arietes, Sues, jactatoria, scalae, etc. Rigordus ann. 1202: Erectis petrariis, et manganellis, et turre ambulatoria, Sueque lignea, acerrime castrum impugnari coepit. Chronicon Leodiense, laudatum ab Isaaco Pontano in Orig. Francic.: Misit Leodium mangonalia, vel arietes, aut Sues, vineas, biblias, etc. Utitur etiam Henricus Rosla in Herlingsberga. Locum habes in Hirundo. Vide Scropha, Troja, Asellus.