Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): SUSCIPIO

SUSCIPIO, (SUSCIPERE) dicuntur Patrini, qui baptizandum ad fontem deducunt, et baptizatum de fonte excipiunt, et inde Susceptores appellati, Graecis ὑποδόχοι. Jesse Ambian. in libello de ordine baptismi cap. 1: Signent ipsos infantes in fontibus eorum Susceptores viri vel feminae, id est, patrini vel matrinae. Gregorius M. lib. 4. Dialog. cap. 32: Quidami Curialis illic sacratissimo Paschali Sabbato juvenculam cujusdam filiam in baptismate Suscepit, etc. Poenitentiale Theodori c. 4: Viro licet feminam Suscipere in baptismo, similiter et feminae virum Suscipere. Acta S. Sebastiani Mart. num. 62: Quem cum baptizasset S. Polycarpus, ipse pater Susceptionis ejus est factus. Vide Concilium Calchutense can. 11. Concilium Parisiense VI. can. 7. et Dissertationem 22. ad Joinvillam pag. 275. Vide Susceptores.

Suscipiens, Accusatus, reus, in Cod. Theod. lib. 11. tit. 39. leg. 12.