Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): SUSTINEO

SUSTINEO, (SUSTINERE) Exspectare. S. Hieronymus Epist. 17: Mensuram charitas non habet, et impatientia nescit modum, et desiderium non Sustinet, i. e. non exspectat. Passio SS. Perpetuae et Felicitatis: Perpetua, Sustineo te, i. exspecto te, ὑπομένω σε. Acta Passionis S. Cypriani: Cum se dalmatica expoliasset, in linea stetit, et coepit spiculatorem Sustinere. Ita Tertullianus Apolog. cap. 35. lib. de Poenit. cap. 6. Adversus Judaeos cap. 6. ad Martyres cap. 2. Tob. cap. 5. v. 9. Matthaeus cap. 26. v. 5. Ferrandus Diac. in Breviario Canon. cap. 7. Vetus Interpres Concilii Constantinopolit. sub Flaviano Act. 5. etc.