Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): SUUS

SUUS, pro Ejus, non semel apud Scriptores medii aevi. Gregor. Turon. Histor. Franc. col. 562: Ragnacharium Regem atque suum parentem Chlodoveus dolis interfecit manu propria, et fratrem Suum (Ragnacharii scilicet) Richarium similiter manu propria jugulavit.

Suus, pro Tuus. Litterae Bonifacii VIII. PP. ad Edwardum I. Reg. Angl. in Chron. Th. Otterbourne pag. 95: Et tandem ad id exercens potentiae Suae vires, etc. Ubi Regem alloquitur.