Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): SYNODALIS

SYNODALIS,² Serviens, apparitor, ut videtur, qui ad Synodum seu conventum publicum vocat. Dipl. Frider. II. imper. ann. 1232. apud Heinecc. de Sigil. antiq. pag. 219: Item ad centas nemo Synodalis vocetur. Aliud Phil. Rom. reg. ann. 1208. tom. 2. Hist. Leod. pag. 389: Si quis civium terram extra civitatem alicubi in episcopatu tenet,....... non potest cogi, ut fiat ibi villicus, sive forestarius, sive Synodalis, aut scabinus. Vide Synodare. Vide Haltaus. Glossar. German. col. 1679. voce Sendbar-leute.