Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): TABERNACULUM

TABERNACULUM,² Ciborium, seu pars altaris, ubi reponitur Pyxis in qua sacra Eucharistia asservatur. Gall. Tabernacle. Statuta Synodalia Odonis Episcopi Parisiensis, de Presbyteris: Ita sunt negligentes, quod nondum habent pyxidem eburneam, nec tabernaculum, ubi reservetur cum honore Corpus Domini. Charta Joannis Archiepiscopi Capuani ann. 1301: Item vas unum, quod dicitur Tabernaculum de argento, cum cascia sua. Inventar. S. Capellae Paris. ann. 1376. ex Bibl. Reg.: Quaedam cupa auri, ubi reconditum est sanctum sacramentum, una cum Tabernaculo argenti deaurato suspensum tribus cathenis argenteis. Aliud vernaculum: La coupe d'or et le Tabernacle d'argent doré à iii. chaesnes d'argent. Vide Provinciale Eccl. Cantuar. lib. 3. tit. 26. Durandum lib. 1. Ration. cap. 2. et 3. etc.