Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): TABULA

TABULA, Tabula altaris, quae Mensa sancta vulgo dicitur: de qua nos in Descript. S. Sophiae n. 53. Concilium Moguntiacense ann. 888. cap. 9: In itinere vero positis, si Ecclesia defuerit, sub divo, seu in tentoriis, si Tabula altaris consecrata, caeteraque ministeria sacra ad id officium pertinentia adsunt, Missarum solennia celebrari permittimus. Formulae Baluzianae cap. 37: Cum fuerit opportunum Ecclesiam dedicare, aut sacros ordines benedici, vel Tabulas consecrare, etc. Gillebertus Lunicensis Episcopus de usu Ecclesiastico: Dedicat etiam Pontifex atrium, templum, altare, Tabulam altaris. Chartularium S. Vandregesili tom. 2. pag. 2098: Ogerus Apuliensis..... hanc donationem posuit super altare S. Vandregisilli..... qui Ogerus, de hac donatione, quam fecit, habuit de pecunia Sancti xx. libras, et haec pecunia de Tabula Sancti fuit sumpta.

Tabula praeterea dicta tabella, non quae altari superponitur, sed ea, quae solida, et figuris exornata ipsi altari praetenditur, cujusmodi in Ecclesiis Cathedralibus, atque adeo in Sangermanensis monasterii aede sacra etiamnum conspicitur. Laurentius Leodiensis in Episcopis Virdunensibus: Tabulam argenteam ante majus altare decenter fieri fecit. Catalogus Episcoporum Frisingensium in Metropoli Salisburgensi tom. 4. pag. 141: Tabulam ex auro purissimo, quae in diebus festis ante altare ponitur, fabrili opere compegit. Helgaudus in Roberto Rege: Tabulum ad altare S. Petri..... auro bono totam cooperuit. Vitae Abbatum S. Albani: Tabulam quoque unam ex auro et argento et gemmis electis artificiose constructam ad longitudinem et latitudinem altaris S. Albani, etc. Alibi pag. 71: Facta est magna Tabula, cujus pars est de metallo, pars de ligno artificiosissime perfecta, quae est ante majus allare in Ecclesia nostra... Tabula picta ante altare B. Virginis cum superaltari caelato, et cruce superposita, et pictura desuper, et a latere in maceria artificiose nimis.... est perfecta. Omnes quoque Tabulae ante altaria nostrae Ecclesiae, scilicet B. Joannis, B. Stephani, etc. Necrologium Ecclesiae Parisiensis exaratum ann. 1316. 3. Id. Sept.: Dedit insuper nobis 20. marchas auri ad faciendam Tabulam auream ante majus allare. Petrus Diac. lib. 4. cap. 13: Item pro Tabula S. Martini libras 24.... obtulit.

Tabula Itineraria, vulgo altare portatile, in Ordine Romano, in quo Praefatio et Consecratio ejusdem Tabulae describuntur. De ea etiam Hincmarus Remens. in Capitulis anni 12. Episcopatus cap. 3.