Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): TABULA

TABULA,¹⁰ Lex apud Neapolitanos, sic forte primum dicta, quod descripta esset in tabula instar Legis Romanorum in duodecim, vel Legis Mosaicae in duabus tabulis exaratae. Marinus Freccia de Feudis cap. de offic. Admirati maris: In regno (Neapolitano) non lege Rhodia maritima decernuntur, sed Tabula, quam Amalphitanam vocant, omnes controversiae, omnes lites, et omnia maris discrimina, ea lege, ea sanctione usque ad haec tempora (an. circit. 1570.) finiuntur. Tabula Prothontina maris, dicitur in Praefat. Chronic. Amalph. apud Pellicia, Raccolta di varie croniche, etc. tom. 5. pag. 143. Prothontinus, Dignitas in re navali, major Comitis, minor Viceammirati, non semel occurrit in Statut. Neapol. ann. 1282. apud Pardessus. Leg. Maritim. tom. 5. pag. 254. Tabula Amalphitana edita est nuper in Append. Archiv. Histor. Ital. num. 8. pag. 259. ann. 1844.