Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): TABULA

TABULA,¹² Mensa, in qua prostant res venales, stallum, apotheca. Bulla Adriani IV. PP. ann. 1156. inter Instr. tom. 6. Gall. Christ. col. 198: Tertiam partem sextarii, corde, et quintal, tertiam partem omnium Tabularum, salvo in hoc jure canonicorum. Pactum inter Jacobum Aragoniae Regem et Berengarium Magalonae Episc. ann. 1278: Cum per compositionem initam inter praedictum dominum Regem et Episcopum septem Tabulae macelli fuerint adjudicatae in parte episcopali, etc. Jura Comitis Biterr. in Civitate Albiensi ann. 1252: Habebant in dicto festo (Natalis domini) in singulis Tabulis merceriorum unam libram piperis pro pedagio, et in singulis Tabulis sutorum xii. denarios Raimond. et in singulis Tabulis canbiatorum ii. solidos Raimond. et in singulis Tabulis carnificum omnes linguas vaccarum. Litterae ann. 1369. inter Ordinat. Reg. Franc. tom. 5. pag. 312: Concedimus..... in ipsis halis facere Tabulas et antetabulas quatuor brassarum amplitudinis, easque Tabulas et antetabulas locare et arrendare ad tempus aut tempora, prout eis placuerit. Ubi Tabula locum in quo merces servantur; Antetabula mensam, in qua venum exponuntur, designare existimo. Haud satis scio an eadem notione Testamentum Guillelmi Montis-pessulani ann. 1202. male 1211. tom. 9. Spicil. Acher. pag. 162: Illud vero quod statui de flocaria et Tabula, et molendino et tincturis, pacato debito R. Carison et Boneti, omnino deleatur in perpetuum.