Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): TABULA

TABULA,¹³ Idem quod aliis Mensa, Gallice Mense, Quicquid ex bonis alicujus est, et ad Tabulam, seu mensam, ejus instruendam, id est, ad vescendum, et ad caetera vitae commoda conducit. Chartarium Ecclesiae Auxitanae cap. 34: Dono Deo et B. Genitrici pagenses, quos dedit mihi et fratribus meis Astanova..... ut sint perpetualiter de mensa clericulorum. Et cap. 38: Post mortem autem Arnaldi Hugonis filii revertatur ad Tabulam B. Mariae honor seu possessio, de qua ibi. Sic aliquando Tabula dicta est in rebus feodalibus feodum ipsum, seu quicquid ad illud pertinet. Vide Mensa.

Huc spectare videtur Charta ann. 1448. ex Chartul. 23. Corb.: Le droit de tonnelieu et forage des vins vendus et délivrez en ladite ville se diversifioit selon la qualité de ceulx qui estoient appellés ou reputés estre de la Table de Ganelis, ou de ceulx qui n'estoient pas de ladite Table.... Pour ceulx qui ne sont pas de ladite Table du Ganelis que ung sestier de vin de tonnelieu, et ung sestier de vin de forage. Qui de alicujus familia est, de mensa illius esse dicitur. Vide in Mensa.

Dominium, Gall. Domaine, alias Table. Libert. Villae-novae in Ruthen. ann. 1368. tom. 5. Ordinat. reg. Franc. pag. 396. art. 10: Que ladicte ville et toutes ses appartenances demoura perpetuelment au roy et à sa Table. Reg. 13. Corb. sign. Habacuc ad ann. 1509. fol. 4. r°: Nous ayons par auctorité de seigneurie retenu en nos mains et mis à la Table et domaine de nostre dite église et monastere de Corbye, une maison, lieu et pourprins séant audit Corbye.