Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): TABULA

TABULA,¹⁴ inter vasa ecclesiastica, Sanctorum Reliquiis saepius ornata. Vita S. Benedicti Anian. num. 37. saec. 4. Benedict. part. 1. pag. 206: Frater Tabulam sacratam, in qua B. Dionysii erant reliquiae aliorumque Sanctorum plantatae, missus est ab alia cella ad aliam deferre; isque secum pergens catulos detulit, Tabulam vero sacratam post aliquos dies non lotis vestibus incautus deferre nititur. Ingressus navio properat..... sed ut mox terram attigit, equumque ascendens, in quo catulos pertulerat, Tabulam portaturus suscepit, divina hunc ultio perculit. Equus quidem eadem hora se in circulo rotando conversus, quousque in terram rueret, Tabula quoque manibus ejus elapsa inlaesa suscipitur. Vide Tabellus, Tabulamentum 1. et Tabuletus.