Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): TABULA

TABULA,¹⁵ Calculus, Gallice Balote. Statuta Montis-regalis Collat. 1. cap. 48: Fabae seu Tabulae cum quibus seu de quibus fient partita, ponantur super uno discho, qui sit coram disco D. Vicarii; et numerentur per syndicum vel judicem seu militem, et quod Tabulae seu fabae non habeant vocem nisi sint integrae. Pluries occurrit ibi.