Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): TABULA

TABULA,¹⁶ Societas campsorum. Charta Theob. comit. ann. 1229. in Chartul. Campan. fol. 348. v°: Accipio in conductu meo et protectione mea Mathaeum et Bernardum de Fuer, Durannum juvenem ...... campsores cives Lugdunenses et omnem Tabulam Duranni de Fuer de Lugduno, cum omnibus illis, qui de dicta Tabula nundinas meas Campaniae frequentant.

Tabula Cambii, Mensa argentaria, Gallice Banque; Tabula canbiatoris, in Charta jam laudata in Tabula 12. Tabula campsaria, in Litteris Philippi III. Franc. Regis ann. 1277. apud D. Secousse tom. 4. Ordinat. pag. 671. art. 8. Tabula campsoris, in Charta Massil. ann. 1344. ex Schedis D. le Fournier. Tabulae nummulariorum, in Charta Agnetis Comitissae de Consuetudinibus villae S. Joannis Angeriac. ann. circiter 1050. tom. 2. Gall. Christ. novae edit. col. 468. Hinc

Tabulam Tenere Cambii, dicuntur Mensarii, seu Nummularii, vel Campsores: qui inde Graecis τραπεζίται. Jacobus I. Rex Aragon. in Foris Oscae ann. 1247. fol. 26: Rex potest monetam, quantamcunque voluerit et sibi placuerit, fabricare, et Tabulam statuere per singulas civitates, ad quam cambiare venire teneantur omnes populi terrae suae, etc. Curia generalis Catalaniae, celebrata Ilerdae a Jacobo II. Rege Aragon. ann. 1301. MS: Item quod aliquis non teneat Tabulam cambii in aliquo loco Cataloniae, nisi prius eam assecuraverit.... pro mille marchis argenti.... Et qui dictam securitatem sub dicta forma non praestiterint, non audeant tenere in sua Tabula tapits, vel alios pannos, seu storia, immo fustis dictae Tabulae sit et esse debeat sine aliqua cooperta, et ille, qui contra fecerit, tamquam falsarius puniatur. Adde Curiam actam Cervariae sub Petro III. Rege ann. 1359. Charta Philippi Regis Franc. ann. 1305. in 12. Regesto Chartophylacii Regii ch. 231: Pour le profit de tout nostre Roiaume et de nos monnoies, nous avons ordené à faire une Table qui sera tenue en 12. ou 14. lieux solempniex en nostre demaine et de nostre Royaume, et que il soit crié que se ce n'est à nos monnoyes ou és Changeurs, qui des ores ayent nostre auctorité et nostre consentement de changer et tenir change, nus ne soit si hardis, que or ne argent, qui ne soit monnoiez de nostre coing, qui soit dedans nostre Royaume et en nostre terre, il vende ne achate jusques à tant qu'il ait esté porté à nostre dite Table et mis en escrit par devers nous, etc. Adde Chartam sequentem, et vide Salmasium lib. de Usuris pag. 510. 511. 512.