Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): TABULA

TABULA,¹⁸ Immunitas, privilegium. Charta ann. 1116. apud Murator. tom. 4. Antiq. Ital. med. aevi col. 59: Insuper statuit, ut nulla injuria vel violencia a se, vel a suis successoribus, vel a suis hominibus inferatur alicui Warstallensium, nec in castro nec in burgo, non in ripa, non in villa. Et Warstallenses de Tabula castelli annualiter solvant unum Ranucinum, pro Tabula burgi denarium unum currentis monetae. Porro hac Charta conceditur Warstallensibus facultas eligendi consules, qui rempublicam regant.