Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): TABULA

TABULA,² quam Pacis dicimus. Statuta ann. 1368. pro Ord. Cartusiensi part. 1. cap. 5. § 14: In Missis, quae conventualiter celebrantur, cum dominicali Kyrie eleison, pacem sumimus cum Tabula, in qua depicta sit imago Crucifixi, etc. Vide Pax, Lapis pacis, Marmor 2.

Tabuleta, Tabellula, eadem notione. Inventar. S. Capellae Paris. ann. 1376. ex Biblioth. Reg.: Item quaedam pulcherrima Tabuleta auri pro pace danda, ornata lapidibus preciosis, in qua est unus lapis de Camaheu in forma Crucifixi. Inventar. aliud Gallicum: Item deux Tableaux d'ivoir à porter la pais.

Inde accersenda est vox Gallica Tableau, effigies, imago. Lit. remiss. ann. 1384. in Reg. 125. ch. 162: Un tableau d'or, là où estoit pourtrait Nostre Seigneur Jhesus Crist. Nostratibus Tablette et Taulette, pro Mercium fascis, vulgo Balle. Lit. remiss. ann. 1461. in Reg. 192. Chartoph. reg. ch. 32: Le suppliant se print à porter la balle ou Tablette de mercerie. Item ungz merchiers à Taulette doit j. ob. in Pedag. Peronae ex Chartul. 21. Corb. Unde Tabletier vocatur ejusmodi mercator, in Stat. ann. 1355. tom. 3. Ordinat. reg. Franc. pag. 13. art. 24. et Porteur à Tablate, in Lit. remiss. ann. 1359. ex Reg. 90. ch. 219.