Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): TABULA

TABULA,³ Orbiculus, clavus, in vestibus. Anastasius Biblioth. in Leone III: Et praeclarus Pontifex fecit in circuitu altaris B. Petri Apostoli, nutritoris sui tetravola rubea holoserica alethina, habentia Tabulas seu orbiculos de chrysoclavo, depictos historiis, cum stelis de Chrysoclavo. Ita passim aliis locis. Ταϐλία dicuntur in Chronico Alexandrino pag. 274. in Numa. Vide Glossar. med. Graecit. v. Ταϐλία col. 1520.