Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): TABULA

TABULA,⁴ lignea, cujus percussione excitabantur Monachi, malleolo scilicet tabulam tundente: Σφυρίον ἐφυπνιαστιϰὸν Palladio dicitur in Hist. Lausiaca cap. 104. vel ad sacram Synaxim evocabantur. Liber Revelationum, editus cum Joanne de S. Victore de utilitate tribulationis, cap. 2: Cum ex more illius temporis pro convocandis ad Matutinas fratribus Tabula percuteretur, etc. Matthaeus Paris ann. 1196: Cum ad Matutinas Tabula convocarentur.

Tabula praeterea in Monasteriis pulsari solet, cum Monachus est in extremis, quo Monachi in Infirmitorium ad fundendas pro eo preces cogantur. Udalricus lib. 3. Consuet. Clun. cap. 29: Ab uno eorum percutitur Tabula contra ostium claustri crebra et quasi continua percussione. Quod cum signum sit.... obituri, illico ut auditum est, Fratres omnes accurrunt. Vita B. Stephani Abb. Obazin. apud Baluz. tom. 4. Miscell. pag. 177: Cumque jam morti evidentius propinquaret.... pulsata Tabula, omnes undique convenerunt, et Letanias cum magno fletu agere coram eo coeperunt. Tabula morientium dicitur Herberto lib. 1. Miracul. cap. 2. quo sensu tabulam hanc non semel memorat eod. lib. cap. 8. 14. lib. 2. cap. 6. 37. ut et Gaufridus Grossus in Vita S. Bernardi Abbat. Tiron. cap. 43. Auctor Vitae S. Hugonis Abbat. Bonevallis n. 7. Caesarius Heisterb. lib. 1. cap. 35. 40. lib. 11. cap. 4. 8. etc. Abaelardus pag. 156. Liber Ordinis S. Victoris Parisiensis MS. cap. 69. Vita S. Hildegundis num. 34. Herimannus de Restaurat. S. Martini Tornacensis cap. 75. etc.

Tabula eadem pulsabatur etiam, cum Breve, uti vocabant, Defunctorum advenerat. Charta R. Otheniensis in Anglia Episcopi: Mox ut breve defuncti venerit, Tabula pulsabitur, vigilia cantabitur, sonabunt classicum. Conventio inter Evrardum Priorem S. Martini de Campis et Julianam Abbatissam Faremonasterii ann. 1241. ex Archivo hujus Parthenonis: Quandocumque aliqua de monialibus Faremonasterii mori contigerit, obitu dictae monialis nunciato vel cognito apud S. Martinum, Tabula pulsabitur, et officium seu vigilia statim fiet; in crastino Missa celebrabitur in conventu pro defuncta. Herbertus lib. 1. de Mirac. cap. 1. propterea Tabulam defunctorum vocat: Repente pulsata est in auribus ejus Tabula defunctorum duobus ictibus tantum. Tabula defunctoria dicitur lib. 1. cap. 19. Vide Hist. Monast. S. Nicolai Andeg. pag. 12.

Tabula ad Capitulum congregandum pulsata. Epistola Wibaldi Abb. Stabulensis ann. 1149. apud Marten. tom. 2. Ampliss. Collect. col. 350: Nos capto cum prioribus nostris consilio, facto Tabulae sonitu..... Capitulum intravimus.

Tabulam percutiunt Franciscani ut fratrum extraneorum adventus aliis nuncietur. Vide in Foresta.

Tabula ad mandatum, seu ad pedilavium, pulsata. Vita S. Fravenoldi Abb. lib. 1. num. 32: Hora, qua sonitu Tabulae ad Mandatum fratres more solito convocantur.

Tabulam ad laborem pulsare, in libro Ordinis S. Victoris Parisiensis MS. cap. 5.

Tabulam percutere ad licentiam loquendi. Udalricus lib. 3. Consuet. Cluniac. cap. 8. pag. 181: Tabula, quam Prior major, vel Claustralis quinquies percutit ad licentiam loquendi, per Priorem illorum (puerorum) est porrigenda. Idem lib. 1. cap. 12. pag. 54: Tabula percussa, fratres loquuntur in claustro.

Tabula lignea utitur etiam Ecclesia in tribus diebus majoris Hebdomadae, cum campanarum cessat usus. Udalricus lib. 1. Consuet. Clun. cap. 12. de Coena Domini: Pro cymbalo percutitur Tabula, et in refectorio pro scilla. Vide Joan. Abrinc. de Offic. Eccl. pag. 43. vel 56. in edit. ann. 1679.

Tabulas hujusmodi ligneas apud Tartaros in usu fuisse saeculo xiii. discimus ex Epistola Constabularii Armeniae inserta Epistolae Odonis Episc. Tusculani ad Innocentium IV. PP. ann. 1249. tom. 7. Spicil. Acher. pag. 218. ubi legere est: Et ante portas habent Ecclesias suas, pulsant campanas suas et percutiunt Tabulas; ita quod euntes ad dominum suum Chan, oportet primo ire ad Ecclesiam, et salutare Dominum Jesum Christum, et post ire et salutare dominum eorum Chan, sive sit Saracenus, sive Christianus, velint nolint, quibus ista non placent.

Table dictum quoque Crepitaculi genus, cujus usus erat in Oriente ad fideles ad sacram synaxim evocandos. Annal. regni S. Ludov. edit. reg. pag. 200: Nous voulons que les églises soient réédefiées, et que l'en sonne les cloches et les Tables. Rursum pag. 202: Devant leur portes sont les églises, là où on sonne les cloches selonc les Latins, et Tables selonc la maniere des Grieus.

Tabulae Officiales, apud Leonem Ostiensem lib. 3. cap. 22. dicuntur tabulae in Monasteriis, continentes seriem ministrorum et Officialium, qui per hebdomadam publicis functionibus deputantur, quae in Capitulo seu exedra ad communem omnium notitiam exponuntur: quarum cui cura incumbit, Tabularius dicitur eidem Leoni. Harum meminit S. Gertrudis lib. 4. Insinuat. divinae pietat. cap. 2: Cum vero legeretur Tabula, in qua praenuntiabantur nomina earum, quae ad Matutinas erant cantaturae vel lecturae, etc. Statuta Ord. Praemonstr. dist. 2. cap. 5. de Cantore: Servitium et processiones in festis ordinare, et singula officia in Tabulis scribere. Legi autem solet haec tabula in Capitulo, antequam pronuntietur commemoratio defunctorum, ut observat Haëftenus lib. 8. Tract. 1. disq. 5. qui ad hanc rem consulendus omnino. Statuta pro Monasterio S. Leonardi Eboracensis: Et dicta Prima, ingrediantur Capitulum, puero thuribulario cum Tabula praeeunte, qui ibidem legat lectionem Martirologii, qua lecta, legat Tabulam, postea hebdomadarius dicat: Pretiosa est, etc. Vide Praecentor tabularum. Ordinarius MS. Ecclesiae Rotomagensis: Sunt etiam hebdomadarii in Tabula scripti. Charta Everardi Episcopi Ambian. ann. 1218. pro erectione Praecentoriae in eadem Ecclesia: Cantoris erit scribere Tabulam cantorum. Concilium Coloniense ann. 1260. cap. 7: Item quod in quibusdam Ecclesiis est compertum, raro vel nunquam per anni totius spatium lectiones et cantum divini officii in Capitulari Tabula annotari. Vide Udalricum lib. 3. Consuet. Cluniac. cap. 10. extremo, Statuta Ord. Praemonstrat. distinct. 1. cap. 5. Monasticum Anglic. tom. 3. pag. 244. 247. Synodum Mexicanam ann. 1585. tom. 4. Concil. Hispan. pag. 406. et supra Tabellum.

intabulari, In tabulas officiales referri. Statuta Hospitalis S. Juliani in Anglia: Ut labor inter fratres absque murmure facilius supportetur, statuimus ac etiam ordinamus, ut fratres Sacerdotes secundum cursum suum, ad matutinas et alias horas Canonicas et Missas diversas, ut praemittitur, celebrandas per aliquem, qui per Magistrum ad hoc fuerit deputatus,.... qui cum Intabulati fuerint, officia, ad quae fuerint Intabulati, obedienter et humiliter exequantur.

Tabula Mortuorum, Mortualis liber, in quo nomina defunctorum describuntur. Invent. ann. 1420. inter Probat. tom. 2. Annal. Praemonst. col. 591: Unum textum argenteum et deauratum, cum....... Tabula mortuorum in eodem infixa.