Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): TABULA

TABULA,⁷ Genus instrumenti musici, quod tenebat in manibus Cantor in Ecclesia. Amalarius lib. 3. de Divin. Offic. cap. 16: Eorum (organorum) vice Cantor sine aliqua necessitate legendi tenet Tabulas in manibus, ut figuret illud Psalmistae: Laudent nomen ejus in choro, in tympano, et psalterio psallant ei. Infra: Tabulae, quas Cantor in manu tenet, solent fieri de osse. Tabulae osseae, quas cantores tenent in manibus, Joan. Abrinc. pag. 17. Tabulae ad canendum auro et argento paratae, in Testam. ann. 837. apud Miraeum tom. 1. pag. 21. col. 1. Vide Joannem Abrincens. de Offic. Eccl. pag. 13. vel 17. edit. ann. 1679. Describuntur eae Tabulae a Gaufredo de Vinosalvo in Poëtria MS. quae exstat in Bibl. Thuana.