Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): TABULA

TABULA,⁸ Mensurae agrariae species, sic forte dicta, quod tabulae expansae formam referat, vel quod scriptis tabulis agrorum fines designarentur. Vetus Agrimensor: Habet Tabula una quadratas perticas 72. Viginti quatuor Tabulae perticam componunt, apud Mabill. in Museo Ital. pag. 177. Chronicon Novalicense de Luithprando Rege Longobard.: Qui tantae longitudinis fertur pedes habuisse, ut ad cubitum humanum metirentur. Horum vero pedum mensura pro consuetudine inter Longobardos tenetur in metiendis arvis usque in praesentem diem, ita ut pedes ejus in pertica fune 12. fiat Tabula. Charta ann. 893. apud Puricellum in Basilica Ambrosiana pag. 258: Est autem mensura ipsius terrae secundum hujus temporis Geometras, perticas jugiales 7. et Tabulas 16. Charta Lotharii Reg. Ital. ann. 946: Est autem ipsa terra per justam mensuram Tabulae tres cum ingressu et omni integritate, etc. Charta ann. 908. in Hist. Pergamensi tom. 3. pag. 183: Et est per mensuram Tabulas legitima 76. etc. Vetus Charta Mediolanensis apud Puccinellum in Vita S. Simpliciani pag. 110. et Ughellum tom. 4. pag. 169: Cui obtulit intra civitatem domum suam, mensuram 22. Tabularum et dimidie, in loco, qui Theatrum dicitur, aliam in terra mala Tabularum quatuor, etc. Vetus Notitia apud Ughellum tom. 5. pag. 1538. De vinea Tabula una. Adde eumdem tom. 4. pag. 212. 608. 612. 1457. et in Appendice pag. 7. Occurrit etiam in Tabulario Capellae in Biturigibus, in Tabulario S. Theofredi in Velavis, in Chronico Farfensi apud Murator. tom. 2. part. 2. col. 450. et 623. in Memoriali Potestatum Regiensium apud eumd. Murator. tom. 8. col. 1175. etc.