Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): TABULA

TABULA,⁹ seu Tabularum ludus, vel alearum, alveolus, in quem tesserae jaciuntur: vox veteribus nota. Jo. de Janua, ex Isidoro lib. 18. cap. 60: Tabula, i. alea in qua luditur pirgis, calculis et tesseris. Tabula lusoria, Martiali lib. 14. Epigram. 17. Tabula alearis, apud Tertullianum lib. de Carne Christi. Tabella alearis, Caelio Aureliano lib. 2. Chronicon cap. 1. Tabulae lusus, Prospero de gloria Sanctor. Tabula, nude, Sidonio lib. 1. Epist. 2. lib. 5. Epist. 17. lib. 8. Ep. 12. Julius Africanus lib. 5. Hist. Apostol.: Dum ludere Tabulis et spectaculis non perhorrescunt, etc. Concilium Eliberitanum can. 79: Si quis fidelis alea, id est Tabula luserit nummos, placuit eum abstineri. Metellus in Quirinalibus: Huic ludo Tabulae Regis erat filius obvius. Charta ann. 1345: Non possit, nec debeat ludere..... ad aliquod ludum taxillorum, excepto ad scachos et ad Tabulas. Jo. Sarisberiensis lib. 1. Policrat. cap. 5: Hinc tessera, calculus, Tabula, urio, etc. Adde Statuta Massil. lib. 5. cap. 10. Pistoriensia lib. 5. rubr. 71. Vercellensia lib. 3. fol. 83. v°. MS: D'eschez sout et des Tables son compaignon mater. : Puis aprist il as Tables et eschas joier. Vide Turnebum lib. 27. Adversar. cap. 3. et Lobin. in Gloss. tom. 3. Hist. Paris.

Tablizare, Tabula ludere. Julianus Antecessor Constitut. 115. cap. 439: Neque Episcopus, neque Presbyter,.... neque alius cujuscunque religiosi consortii vel habitus constitutus Tablizare audeat, vel socius ludentium fieri, vel spectator, etc. Graeca habent Ταϐλίζειν, Gloss. Graec. Lat.: Ταϐλίζειν, Tablizare. Τάϐλα, Tabula. Ταϐλιστής, Ταϐλοπάροχος. Glossae MSS. Reg.: Πεστοὶ, ϰαὶ πεσσοί, τὰ βόλια ἐν οἷς ταϐλίζουσιν. Aliae: Πέσσουσιν, ταϐλίζουσιν. Thomas Magister pag. 59. edit. Rom.: Κύϐοι λέγονται τὰ ἐστιγμένα ὀστᾶ οἷς χρῶνται οἱ ταυλίζοντες. Sic non erat, cur emendaret Meursius. Vide Cujacium ad Novell. Justin. 123. Gloss. Fabroti ad Cedrenum, et Favorinum in πεττεύειν, et πεττός. Habentur Pauli Silentiarii duo Epigrammata εἰς τάϐλαν, seu ludum tabulae lib. 4. Anthol. cap. 32. Epigr. 4. et 5. Vide aliud Agathiae lib. 1. cap. 61. Epigram. 1. quod multis explicat Salmasius ad Histor. Aug. pag. 468.

Tablista, Qui Tabulis ludit. Luxurius Poëta, nescio quis, in Epigrammate quodam, cujus lemma est, de Tablista furioso, quasi tesseris imperante: Consulibus sceptrum, mensis decus, arma Tablistis.

Tabellarius, Qui frequenter ludit cum tabulis. Jo. de Janua.