Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): TACITUS

TACITUS, Cui ita factum est satis, ut nihil sit de quo loquatur aut queratur. Charta ann. 1343. ex Archivo S. Victoris Massil.: Pro qua Capitulum et Conventus dicti monasterii se habuerunt pro Tacitis et bene contentis. Alibi: pro pacatis et contentis.