Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): TANGO

TANGO, (TANGERE) Dicere, de re aliqua sermonem habere, Gall. Toucher. Annales Genuenses ad ann. 1238. apud Murator. tom. 6. col. 479: Tetigit qualiter dominus Imperator tractaverat et tractabat homines de regno. Occurrit hac notione in Diario Belli Hussitici apud Ludewig. tom. 6. Reliq. MSS. pag. 212. et alibi. Tangere verbis dixit Ovidius lib. 1. Fast. v. 184. et Tangere leviter, pro Paucis de re aliqua dicere, Tullius pro Roscio Am. cap. 30.