Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): TANGO

TANGO,² (TANGERE) Statuere, convenire, concordare, ducta notione a manuum tactu, quo scilicet solebant inter se concordata firmare. Et haec quidem firmandi promissi ratio velut jusjurandum sacra habebatur, habeturque etiam inter plerosque mercatores. Charta Fulconis Episc. Andegav. qua litem componit inter Canonicos Eccl. Andegav. et Monachos S. Albini ann. 1337. ex Archivo ejusdem S. Albini: Tacto nihilominus inter partes praedictas, quod reverendus Pater praedictus ordinabit, etc. Tacto etiam inter partes easdem, quod Religiosi, etc. Frequenter occurrit ibi. Vide Palmata 2.

Tangere Chartam, Subscribere. Charta Hugonis Comitis et Marchionis ann. 936. in Hist. Vergiacensi pag. 33: Et ut hujus nostrae largitionis carta pleniorem in Dei nomine capiat firmitatem, Tangendo firmavimus, et fidelibus nostris infrascriptis firmare rogavimus. Actum, etc. Signum Hugonis Comitis, etc.

Mabillonio lib. 2. Diplom. cap. 22. n. 14. Tangere chartam, non est eam subscribere; sed, ut verbis ejus utar, qui propria manu non subscribebant, neque apponebant signum crucis, chartam manu tangebant, ut subscriptionem nominis sui a Notario factam ratam haberent: id probat ex Charta Theobaldi Comitis ann. 1083. ubi legitur: Chartam hanc sigillo auctoritatis nostrae impresso, cruce autem facta manu nostra roboravimus, et fidelium nostrorum manibus Tangendo corroborandam dedimus. Tum observat, in regiis literis sub tertia stirpe regni Primores erecta manu eas rati habuisse, quod probat ex Chartario S. Martini a Campis, ut ibi videre potes.

Chartul. Major. monast. pro pago Vindoc. ch. 7: Infantesque ipsius (Tetbaldi) qui praefatae non interfuerant convenientiae, Burcardum scilicet, Aremburgem et Johannem, Tangendo eam firmare seu auctorizare fecit, datis pro hoc singulis singulis denariis, testibus istis, etc. Ibidem ch. 106: Hi posteriores testes de auctoramento uxoris Fulcodii et filiorum ejus sunt, quod factum est quando omnes pariter contactu manuum cartam hanc firmaverunt, approbantes venditionem ipsius. Vide supra Manum mittere in Manus.