Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): TE

TE IGITUR, Prima pars Canonis, qui in Missa legitur et dicitur post hymnum Angelicum. Auctor Micrologi cap. 23: Canon, juxta Romanam auctoritatem est iste: Te igitur clementissime Pater, etc. Et cap. 11: Angelicus hymnus, id est Sanctus, sanctus, sanctus.... Hunc autem hymnum et ipse Sacerdos cum aliis necessario debet dicere, ne seipsum sua prece videatur privasse, qui et suas voces et aliorum angelicis laudibus admitti deprecatus est in Praefatione. Capitular. Caroli M. lib. 6. cap. 173: Te igitur non inchoent Sacerdotes, nisi post Angelicum hymnum finitum. Capitula Herardi Archiep. Turon. cap. 16: Et ut Secreta Presbyteri non inchoent antequam Sanctus finiatur, sed cum populo Sanctus cantent. Quod in aliquot ecclesiis hodie vix obtinet. Vide Steph. Durandum de Ritibus Eccles. lib. 2. cap. 33. num. 1. 2. Amalarii Eclogas de officio Missae, et supra in Jurare super Te igitur.