Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): TEMPERO

TEMPERO, (TEMPERARE) Diluere, Gallice Tremper. Lex Longob. lib. 1. tit. 3. § 4. Roth. 139.: Si quis liber homo aut mulier venenum Temperaverit et alii ad bibendum dare voluerit, etc. Potionem veneficam Temperare, in Synodica Epist. Concilii Dusiacensis II. Concil. Copriniacense cap. 33. de Clericis: Bene sibi vinum Temperent, nec ad bibendum quempiam excitent. Synodus Nemaus. ann. 1284: Vinum sibi Temperent, et bene ac modeste se habeant. Regula Trinitariorum cap. 3: Vinum sumendum a fratribus taliter Temperetur, ut sobrie sumi valeat. Glossae Lat. Gr. Temporatum, εὔϰρατον, συγϰεϰερασμένον. Rursus: Temperatum, ϰρᾶμα, ϰεϰραμένον, εὔϰρατον. Adde Glossas Graec. Lat. Vide Distemperare, et Temperaculum.

Alias Temprer, pro Macerare. Bestiar. MS. ubi de Magnete: Mais chil qui dépechier la veulent, O maus de fer brisier la seulent, Quant en sanc de houc est Temprée, En itel guisse est esgrunée.

Hinc, ut videtur, Trempoir, qua voce intelligo Disculum, in quo condimenta reponuntur ad intingendos cibos, Gall. Tremper. Froissart. in vol. 4. cap. 2: Il y avoit quatre pots d'or, six Trempoirs d'or et six plats d'or.