Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): TEMPERO

TEMPERO,³ (TEMPERARE) Mature ire, rem sapienter disponere. In Statutis Leprosariae S. Juliani in Anglia, in Additam. ad Matth. Paris pag. 168. habetur caput, de Horis Temperandis. Mox sequitur: Mane campana pulsata ad horas Canonicas audiendas omnes surgant, etc. Mox: Illud mane sic Temperatur, ut nulli sit onerosum; sed ad aisiamentum omnium infirmorum, ut nullus possit se excusare, nisi graviori infirmitate fuerit detentus. Nescio an alia notione usurpet lib. 1. Sacrament. Eccl. Romanae cap. 43: Et sic Temperent, ut in Trinitatis numero Litaniae fiant. Vide, Horologium et Temperius.